Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:—
- hoc est ad nostros non leve crimen avos——
- quid valeant tali, quo possis plurima iactu
- figere,[*](fingere) damnosos effugiasque canes;
- tessera quos habeat numeros, distante vocato
- mittere quo deceat, quo dare missa modo;
- discolor ut recto grassetur limite miles,
- eum medius gemino calculus hoste perit,
- ut bellare [*](mare (vel mage vel male) velle corr. Vogel) sequens [*](sequi) sciat et revocare priorem,
- nec tuto fugiens incomitatus eat,
- parva sit ut ternis [*](sed uternis (vel internis vel interius) corr. Ehwald) instructa tabella lapillis,
- in qua vicisse est continuasse suos,
- quique alii lusus—neque enim nunc persequar omnes—
- perdere, rem caram, tempora nostra solent.
- ecce canit formas alius laetusque pilarum,
- hic artem nandi praecipit, ille trochi.
- composita est aliis fucandi cura coloris,
- hic epulis leges hospitioque dedit;