Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,
- quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.
- talia luduntur fumoso mense Decembri,
- quae damno nulli composuisse fuit.
- his ego deceptus non tristia carmina feci,
- sed tristis nostros poena secuta iocos.
- denique nec video tot de scribentibus unum,
- quem sua perdiderit Musa; repertus ego.
- quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
- qui semper vetiti [*](victi vel iunctum: vetiti σ ) crimen amoris habent,
- in quibus assidue cultus procedit adulter,
- verbaque dat stulto callida nupta viro?
- nubilis hos virgo matronaque virque puerque
- spectat, et ex magna parte senatus adest,
- nec satis incestis temerari vocibus aures;
- adsuescunt oculi multa pudenda pati;
- cumque fefellit amans aliqua novitate maritum,
- plauditur et magno palma favore datur; quodque [*]( quoque)