Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
- et tacitam mensae duxit in orbe notam
- et quibus e sucis abeat de corpore livor,
- impresso fieri qui solet ore, docet:
- denique ab incauto nimium petit ille marito,
- se quoque uti servet, peccet ut illa minus,
- scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas [*](ipse corr. Owen)
- cur [*](cui vel qui: cur σ ) totiens clausas exercet ante fores,
- multaque dat furti talis praecepta docetque
- qua nuptae possint fallere ab arte viros,
- non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
- et placet, et iam te principe notus erat.
- invenies eadem blandi praecepta Properti:
- destrictus minima nec tamen ille nota est.
- his ego successi, quoniam praestantia candor
- nomina vivorum dissimulare iubet,
- non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,
- naufraga servatis omnibus una foret.