Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- de te pendentem sic dum circumspicis orbem,
- effugiunt curas inferiora tuas.
- scilicet imperii princeps statione relicta
- imparibus legeres carmina facta modis?
- non ea te moles Romani nominis urguet,
- inque tuis umeris tam leve fertur onus,
- lusibus ut possis advertere numen ineptis,
- excutiasque oculis otia nostra tuis.
- nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda,
- Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum,
- nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
- Parthus eques timida captaque signa manu,
- nunc te prole tua iuvenem Germania sentit,
- bellaque pro magno Caesare Caesar obit;
- denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
- corpore pars nulla est, quae labet, imperii.
- urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum
- et morum, similes quos cupis esse tuis.
- nec [*](non) tibi contingunt, quae gentibus otia praestas,
- bellaque cum multis inrequieta geris,