Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
  2. te numquam nostros evoluisse iocos?
  3. at si, quod mallem, vacuum tibi forte [*](tibi forte fortasse) fuisset,
  4. nullum legisses crimen in Arte mea.
  5. illa quidem fateor frontis non esse severae
  6. scripta, nec a tanto principe digna legi:
  7. non tamen idcirco legum contraria iussis
  8. sunt ea Romanas erudiuntque nurus.
  9. neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos,
  10. quattuor hos versus e tribus unus habet :
  11. este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
  12. quaeque tegis medios instita longa pedes!
  13. nil nisi legitimum concessitque furta canemus,
  14. inque meo nullum carmine crimen erit.
  15. ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte,
  16. quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
  17. at matrona potest alienis artibus uti, quodque [*]( quoque)
  18. trahat, quamvis non doceatur, habet.
  19. nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni
  20. ad delinquendum doctior esse potest.