Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hactenus Euxini pars est Romana sinistri:
  2. proxima Basternae Sauromataeque tenent.
  3. haec est Ausonio sub iure novissima vixque
  4. haeret in imperii margine terra tui.
  5. unde precor supplex ut nos in tuta releges,
  6. ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
  7. ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
  8. neve tuus possim civis ab hoste capi.
  9. fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum
  10. Caesaribus salvis barbara vincla pati.
  11. perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
  12. alterius facti culpa silenda milli'.
  13. nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera. Caesar,
  14. quem nimio plus est indoluisse semel.
  15. altera pars superest, qua turpi carmine factus
  16. arguor obsceni doctor adulterii,
  17. fas ergo est aliqua caelestia pectora falli,
  18. et sunt notitia multa minora tua;
  19. utque deos caelumque simul sublime tuenti
  20. non vacat exiguis rebus adesse Iovi,