Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- spes mihi magna subit, eum te, mitissime princeps,
- spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.
- ac veluti ventis agitantibus aera non est
- aequalis rabies continuusque furor,
- sed modo subsidunt intermissique silescunt,
- vimque putes illos deposuisse suam:
- sic abeunt redeuntque mei variantque timores,
- et spem placandi dantque negantque tui.
- per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque
- tempora, Romanum si modo nomen amant,
- per patriam, quae te tuta et secura parente est,
- cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,
- sic tibi, quem semper factis animoque mereris,
- reddatur gratae debitus urbis amor;
- Livia sic tecum sociales compleat annos,
- quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
- quae si non esset, caelebs te vita deceret,
- nullaque, cui posses esse maritus, erat;
- sospite sit tecum [*](si tecum vel sic te sit corr. σ ) natus quoque sospes, et olim
- imperium regat hoc cum seniore senex;