Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- vita data est, citraque necem tua constitit ira,
- o princeps parce viribus use tuis!
- insuper accedunt, te non adimente, paternae,
- tamquam vita parum muneris esset, opes.
- nec mea decreto damnasti facta senatus,
- nec mea selecto iudice iussa fuga est.
- tristibus invectus verbis—ita principe dignum—
- ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.
- adde quod edictum, quamvis immite minaxque,
- attamen in poenae nomine lene fuit;
- quippe relegatus, non exul, dicor in illo,
- privaque fortunae sunt ibi verba meae.
- nulla quidem sano gravior mentisque potenti
- poena est, quam tanto displicuisse viro;
- sed solet interdum fieri placabile numen:
- nube solet pulsa candidus ire dies.
- vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
- quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
- ipse licet sperare vetes, sperabimus usque [*](utque vel atque: usque Heinsius);
- hoc unum fieri te prohibente potest,