Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso,
  2. sed quasi de domini funere rapta sui.
  3. quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit,
  4. emendaturus, si licuisset, eram.
  1. In caput alta suum labentur ab aequore retro
  2. flumina, conversis Solque recurret equis:
  3. terra feret stellas, caelum findetur aratro,
  4. unda dabit flammas, et dabit ignis aquas,
  5. omnia naturae praepostera legibus ibunt,
  6. parsque suum mundi nulla tenebit iter,