Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
  2. nesciet his summam siquis abesse manum,
  3. ablatum mediis opus est incudibus illud,
  4. defuit et scriptis ultima lima meis.
  5. et veniam pro laude peto, laudatus abunde,
  6. non fastiditus si tibi, lector, ero.
  7. hos quoque sex versus, in prima [*](prima primi Heinsius) fronte libelli
  8. si praeponendos esse putabis, habe.’
  9. orba parente suo quicumque volumina tangis,
  10. his saltem vestra detur in urbe locus.