Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. omnia iam fient, fieri quae posse negabam, [*](negabat (negabant σ ) vel negabit)
  2. et nihil est, de quo non sit habenda fides.
  3. haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo,
  4. laturum misero quem mihi rebar opem.
  5. tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,
  6. afflictumque fuit tantus adire timor,
  7. ut neque respiceres nec solarere iacentem,
  8. dure, nec exequias prosequerere meas?
  9. illud amicitiae sanctum et venerabile nomen
  10. re tibi pro vili sub pedibusque iacet?