Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi.
- luce bona dominoque tuo felicior ipso
- pervenias illuc et mala nostra leves.
- namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit
- solus Achilleo tollere more potest.
- tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto—
- nam spes est animi nostra timore minor—
- quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira
- et poenae tu sis altera causa, cave!
- cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
- contigerisque tuam, scrinia curva, domum,
- aspicies illic positos ex ordine fratres,
- quos studium cunctos evigilavit idem.
- cetera turba palam titulos ostendet apertos,
- et sua detecta nomina fronte geret;
- tres procul obscura latitantes parte videbis,—
- sic quoque,[*](hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentley) quod nemo nescit, amare docent.
- hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
- Oedipodas facito Telegonosque voces.