Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec procul a stabulis audet discedere, siqua
- excussa est avidi dentibus agna lupi.
- vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos
- optarat stulte, tangere nollet equos.
- me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere :
- me reor infesto, cum tonat, igne peti.
- quicumque Argolica de classe Capherea fugit,
- semper ab Euboicis vela retorsit [*](retorquet corr. Bentley) aquis;
- et mea cumba semel vasta percussa procella
- illum, quo laesa est, horret adire locum,
- ergo cave, liber, et timida circumspice mente,
- ut satis a media sit tibi plebe legi.
- dum petit infirmis nimium sublimia pennis
- Icarus, aequoreas nomine fecit aquas. [*](Icarias: aequoreis nomina fecit aquis σ )
- difficile est tamen hinc, remis utaris an aura,
- dicere: consilium resque locusque dabunt,
- si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis
- mitia, si vires fregerit ira suas,
- siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem