Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
  2. ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
  3. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
  4. nuper ab exequiis carmina rapta meis.
  5. his mando dicas, inter mutata referri
  6. fortunae vultum corpora posse meae.
  7. namque ea dissimilis subito est effecta priori,
  8. flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
  9. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
  10. sed vereor tardae causa fuisse morae [*](viae);
  11. et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
  12. sarcina laturo magna futurus eras.
  13. longa via est, propera! nobis habitabitur orbis
  14. ultimus, a terra terra remota mea.’
  1. Di maris et caeli—quid enim nisi vota supersunt?—
  2. solvere quassatae parcite membra ratis,
  3. neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
  4. saepe premente deo fert deus alter opem.
  5. Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;