Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
  2. longaque in immundo pulvere tracta coma est,
  3. voxque fuit ‘merui! meritas do sanguine poenas.
  4. a! pereant partes, quae nocuere mihi!
  5. a! pereant’ dicebat adhuc, onus inguinis aufert,
  6. nullaque sunt subito signa relicta viri.
  7. venit in exemplum furor hic, mollesque ministri
  8. caedunt iactatis vilia membra comis.’
  9. talibus Aoniae facunda voce Camenae
  10. reddita quaesiti causa furoris erat.
  11. ‘hoc quoque, dux operis, moneas, precor, unde petita
  12. venerit, an nostra semper in urbe fuit?’
  13. ‘Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden
  14. semper et Iliacas Mater amavit opes:
  15. cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,
  16. est dea sacriferas paene secuta rates,
  17. sed nondum fatis Latio sua numina posci
  18. senserat, adsuetis substiteratque locis.
  19. post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque
  20. vidit et edomito sustulit orbe caput,