Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- desieram. coepit: ‘feritas mollita per illam
- creditur; id curru testificata suo est.’
- ‘at cur turrifera caput est onerata corona?
- an primis turres urbibus illa dedit?’
- annuit. unde venit dixi ‘sua membra secandi
- impetus?’ ut tacui, Pieris orsa loqui:
- ‘Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis
- turrigeram casto vinxit amore deam.
- hunc sibi servari voluit, sua templa tueri,
- et dixit semper fac puer esse velis.
- ille fidem iussis dedit et si mentiar, inquit
- ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi.
- fallit et in nympha Sagaritide desinit esse
- quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.
- Naida volneribus succidit in arbore factis,
- illa perit: fatum Naidos arbor erat.
- hic furit et credens thalami procumbere tectum
- effugit et cursu Dindyma summa petit
- et modo tolle faces! remove modo verbera! clamat;
- saepe Palaestinas iurat adesse deas.