Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- ille fidem iussis dedit et si mentiar, inquit
- ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi.
- fallit et in nympha Sagaritide desinit esse
- quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.
- Naida volneribus succidit in arbore factis,
- illa perit: fatum Naidos arbor erat.
- hic furit et credens thalami procumbere tectum
- effugit et cursu Dindyma summa petit
- et modo tolle faces! remove modo verbera! clamat;
- saepe Palaestinas iurat adesse deas.
- ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
- longaque in immundo pulvere tracta coma est,
- voxque fuit ‘merui! meritas do sanguine poenas.
- a! pereant partes, quae nocuere mihi!