Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. a! pereant’ dicebat adhuc, onus inguinis aufert,
  2. nullaque sunt subito signa relicta viri.
  3. venit in exemplum furor hic, mollesque ministri
  4. caedunt iactatis vilia membra comis.’
  5. talibus Aoniae facunda voce Camenae
  6. reddita quaesiti causa furoris erat.
  7. ‘hoc quoque, dux operis, moneas, precor, unde petita
  8. venerit, an nostra semper in urbe fuit?’
  9. ‘Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden
  10. semper et Iliacas Mater amavit opes:
  11. cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,
  12. est dea sacriferas paene secuta rates,
  13. sed nondum fatis Latio sua numina posci
  14. senserat, adsuetis substiteratque locis.