Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos
  2. victus et humanis usibus apta Ceres,
  3. orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
  4. pauper, sed multae sedulitatis anus.
  5. illa levi mitra canos incincta capillos
  6. Angebat tremula rustica liba manu,
  7. atque ita per populum fumantia mane solebat
  8. dividere: haec populo copia grata fuit.
  9. pace domi facta signum posuere Perennae,
  10. quod sibi defectis illa ferebat opem.
  11. nunc mihi cur cantent superest obscena puellae
  12. dicere; nam coeunt certaque probra canunt,
  13. nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam
  14. et cum seducta talia verba facit:
  15. ‘mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum:
  16. pendet ab officio spes mihi magna tuo.
  17. armifer armiferae correptus amore Minervae
  18. uror et hoc longo tempore volnus alo.
  19. effice, di studio similes coeamus in unum:
  20. conveniunt partes hae tibi, comis anus.’