Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quaque metu rapitur, tunica velata recincta
  2. currit, ut auditis territa damma lupis,
  3. corniger hanc tumidis rapuisse Numicius undis
  4. creditur et stagnis occuluisse suis.
  5. Sidonis interea magno clamore per agros
  6. quaeritur: apparent signa notaeque pedum:
  7. ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.
  8. sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
  9. ipsa loqui visa est ‘placidi sum nympha Numici:
  10. amne perenne latens Anna Perenna vocor.’
  11. protinus erratis laeti vescuntur in agris
  12. et celebrant largo seque diemque mero.
  13. sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
  14. pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
  15. invenies, qui te nymphen Atlantida dicant
  16. teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.
  17. haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
  18. fama nec a veri dissidet illa fide.
  19. plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
  20. fugit et in Sacri vertice montis erat;