Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. talia dicenti (neque enim spes altera restat)
  2. credidit, errores exposuitque suos.
  3. utque domum intravit Tyrios induta paratus,
  4. incipit Aeneas (cetera turba silet):
  5. ‘hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,
  6. est mihi: consumpsi naufragus huius opes.
  7. orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora;
  8. quam precor ut carae more sororis ames.’
  9. omnia promittit falsumque Lavinia volnus
  10. mente premit tacita dissimulatque fremens;
  11. donaque cum videat praeter sua lumina ferri
  12. multa palam, mitti clam quoque multa putat,
  13. non habet exactum, quid agat; furialiter odit
  14. et parat insidias et cupit ulta mori.
  15. nox erat: ante torum visa est adstare sororis
  16. squalenti Dido sanguinulenta coma
  17. et fuge, ne dubita, maestum fuge dicere tectum!
  18. sub verbum querulas impulit aura fores,
  19. exilit et velox humili super arva fenestra
  20. se iacit: audacem fecerat ipse timor.