Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. aspicit errantem nec credere sustinet Annam
  2. esse: quid in Latios illa veniret agros?
  3. dum secum Aeneas, Anna est! exclamat Achates:
  4. ad nomen voltus sustulit illa suos.
  5. heu! fugiat? quid agat? quos terrae quaerat hiatus?
  6. ante oculos miserae fata sororis erant.
  7. sensit et adloquitur trepidam Cythereius heros
  8. (fiet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
  9. ‘Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
  10. tellurem fato prosperiore dari,
  11. perque deos comites, hac nuper sede locatos,
  12. saepe meas illos increpuisse moras,
  13. nec timui de morte tamen, metus abfuit iste.
  14. ei mihi! credibili fortior illa fuit.
  15. ne refer: aspexi non illo corpore digna
  16. volnera Tartareas ausus adire domos,
  17. at tu, seu ratio te nostris appulit oris
  18. sive deus, regni commoda carpe mei.
  19. multa tibi memores, nil non debemus Elissae:
  20. nomine grata tuo, grata sororis, eris.’