Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nam tibi mutatae Libera nomen erit;
  2. sintque tuae tecum faciam monumenta coronae,
  3. Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.’
  4. dicta facit gemmasque novem transformat in ignes:
  5. aurea per stellas nunc micat illa novem.
  6. [*](8. CF 9-.DC 10. EC 11. FC 12. GC 13. H EN 14. A EQ — NP)
  7. Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes,
  8. purpureum rapido qui vehit axe diem,
  9. altera gramineo spectabis Equirria Campo,
  10. quem Tiberis curvis in latus urget aquis.
  11. qui tamen eiecta si forte tenebitur unda,
  12. Caelius accipiet pulverulentus equos.
  13. [*](15. B EID — NP)
  14. Idibus est Annae festum geniale Perennae
  15. non procul a ripis, advena Thybri, tuis.
  16. plebs venit ac virides passim disiecta per herbas
  17. potat, et accumbit cum pare quisque sua.
  18. sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,
  19. sunt quibus e ramis frondea facta casa est,
  20. pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,
  21. desuper extentas imposuere togas.
  22. sole tamen vinoque calent annosque precantur,