Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- consortem culpae gaudeat esse suae.
- ut puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex:
- eveniat nostris hostibus ille color!
- quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est.
- quid facis? amplexus inquinat illa tuos.
- Bacche, fidem praesta nec praefer amoribus ullam
- coniugis, adsuevi semper amare virum,
- ceperunt matrem formosi cornua tauri,
- me tua: me laudant, ille pudendus amor.
- ne noceat, quod amo; neque enim tibi, Bacche, nocebat,
- quod flammas nobis fassus es ipse tuas.
- nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne
- dicens et patria raptus ab igne manu.
- illa ego sum, cui tu solitus promittere caelum.
- ei mihi, pro caelo qualia dona fero!’
- dixerat: audibat iamdudum verba querentis
- Liber, ut a tergo forte secutus erat.
- occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat
- et pariter caeli summa petamus! ait:
- ‘tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes,