Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
- invenies illic, qui Nestoris ebibat annos,
- quae sit per calices facta Sibylla suos.
- illic et cantant, quicquid didicere theatris,
- et iactant faciles ad sua verba manus
- et ducunt posito duras cratere choreas,
- cultaque diffusis saltat amica comis,
- cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,
- et fortunatos obvia turba vocat.
- occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
- pompa: senem potum pota trahebat anus.
- quae tamen haec dea sit, quoniam rumoribus errat,
- fabula proposito nulla tegenda meo.
- arserat Aeneae Dido miserabilis igne,
- arserat exstructis in sua fata rogis;
- compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
- hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
- “praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.
- ipsa sua Dido concidit usa manu.”
- protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,