Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- quilibet huc dixit confuge, tutus eris.
- O quam de tenui Romanus origine crevit!
- turba vetus quam non invidiosa fuit!
- ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,
- disce, quis iste deus, curque vocetur ita.
- Iuppiter est iuvenis: iuvenalis aspice voltus;
- aspice deinde manum, fulmina nulla tenet,
- fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes
- sumpta Iovi; primo tempore inermis erat.
- ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa
- arsit et in solida fixus Olympus humo.
- stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur
- Cretides; infanti lac dedit illa Iovi.
- nunc vocor ad nomen, vegrandia farra colonae
- quae male creverunt, vescaque parva vocant,
- vis ea si verbi est, cur non ego Vediovis aedem
- aedem non magni suspicer esse Iovis?
- iamque, ubi caeruleum variabunt sidera caelum,
- suspice: Gorgonei colla videbis equi.
- creditur hic caesa gravidae cervice Medusae