Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- sanguine respersis prosiluisse iubis.
- huic supra nubes et subter sidera lapso
- caelum pro terra, pro pede penna fuit,
- iamque indignanti nova frena receperat ore,
- cum levis Aonias ungula fodit aquas.
- nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat,
- et nitidus stellis quinque decemque micat.
- Protinus aspicies venienti nocte Coronam
- Gnosida: Theseo crimine facta dea est.
- iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum,
- quae dedit ingrato fila legenda viro;
- sorte tori gaudens quid flebam rustica? dixit
- utiliter nobis perfidus ille fuit.
- interea Liber depexos crinibus Indos
- vicit et Eoo dives ab orbe redit;
- inter captivas facie praestante puellas
- grata nimis Baccho filia regis erat.
- flebat amans coniunx spatiataque litore curvo
- edidit incultis talia verba comis:
- ‘en iterum, fluctus, similis audite querellas!