Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- quae nunc de pueri nomine nomen habet,
- dum legit in ramo pictas temerarius uvas,
- decidit: amissum Liber in astra tulit. [*](6. ANP HOC — DIE — CAESAR — PONTIF — MAXIM — FACT — EST)
- Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum
- Phoebus et alatis aethera carpit equis,
- quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,
- gratare, Iliacis turaque pone focis.
- Caesaris innumeris (quem maluit ille mereri?)
- accessit titulis pontificalis honor.
- ignibus aeternis aeterni numina praesunt
- Caesaris: imperii pignora iuncta vides,
- di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,
- qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,
- ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos
- numina: cognatum, Vesta, tuere caput!
- quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes:
- vivite inextincti, flammaque duxque, precor. [*](7. B NON — F)
- Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis
- templa putant lucos Vediovis ante duos.
- Romulus ut saxo lucum circumdedit alto,