Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos
  2. numina: cognatum, Vesta, tuere caput!
  3. quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes:
  4. vivite inextincti, flammaque duxque, precor.
  5. [*](7. B NON — F)
  6. Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis
  7. templa putant lucos Vediovis ante duos.
  8. Romulus ut saxo lucum circumdedit alto,
  9. quilibet huc dixit confuge, tutus eris.
  10. O quam de tenui Romanus origine crevit!
  11. turba vetus quam non invidiosa fuit!
  12. ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,
  13. disce, quis iste deus, curque vocetur ita.
  14. Iuppiter est iuvenis: iuvenalis aspice voltus;
  15. aspice deinde manum, fulmina nulla tenet,
  16. fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes
  17. sumpta Iovi; primo tempore inermis erat.
  18. ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa
  19. arsit et in solida fixus Olympus humo.
  20. stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur
  21. Cretides; infanti lac dedit illa Iovi.