Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes,
  2. mergetur visus effugietque tuos.
  3. at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam
  4. unde trahat sidus, parva docere mora est.
  5. Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum
  6. fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:
  7. tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi,
  8. quae nunc de pueri nomine nomen habet,
  9. dum legit in ramo pictas temerarius uvas,
  10. decidit: amissum Liber in astra tulit.
  11. [*](6. ANP HOC — DIE — CAESAR — PONTIF — MAXIM — FACT — EST)
  12. Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum
  13. Phoebus et alatis aethera carpit equis,
  14. quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,
  15. gratare, Iliacis turaque pone focis.
  16. Caesaris innumeris (quem maluit ille mereri?)
  17. accessit titulis pontificalis honor.
  18. ignibus aeternis aeterni numina praesunt
  19. Caesaris: imperii pignora iuncta vides,
  20. di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,
  21. qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,