Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nunc vocor ad nomen, vegrandia farra colonae
  2. quae male creverunt, vescaque parva vocant,
  3. vis ea si verbi est, cur non ego Vediovis aedem
  4. aedem non magni suspicer esse Iovis?
  5. iamque, ubi caeruleum variabunt sidera caelum,
  6. suspice: Gorgonei colla videbis equi.
  7. creditur hic caesa gravidae cervice Medusae
  8. sanguine respersis prosiluisse iubis.
  9. huic supra nubes et subter sidera lapso
  10. caelum pro terra, pro pede penna fuit,
  11. iamque indignanti nova frena receperat ore,
  12. cum levis Aonias ungula fodit aquas.
  13. nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat,
  14. et nitidus stellis quinque decemque micat.
  15. Protinus aspicies venienti nocte Coronam
  16. Gnosida: Theseo crimine facta dea est.
  17. iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum,
  18. quae dedit ingrato fila legenda viro;
  19. sorte tori gaudens quid flebam rustica? dixit
  20. utiliter nobis perfidus ille fuit.