Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,
- qui nunc Esquilias nomina collis habet,
- illic a nuribus Iunoni templa Latinis
- hac sunt, si memini, publica facta die.
- quid moror et variis onero tua pectora causis?
- eminet ante oculos, quod petis, ecce tuos.
- mater amat nuptas: matrum me turba frequentat:
- haec nos praecipue tam pia causa decet.’
- ferte deae flores: gaudet florentibus herbis
- haec dea: de tenero cingite flore caput:
- dicite tu nobis lucem, Lucina, dedisti:
- dicite tu voto parturientis ades.
- si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur,
- ut solvat partus molliter illa suos.
- Quis mihi nunc dicet, quare caelestia Martis
- arma ferant Salii Mamuriumque canant?
- nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;
- nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.
- vallis Aricinae silva praecinctus opaca
- est lacus, antiqua religione sacer.