Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- hic latet Hippolytus loris direptus equorum,
- unde nemus nullis illud aditur equis.
- licia dependent longas velantia saepes,
- et posita est meritae multa tabella deae.
- saepe potens voti, frontem redimita coronis,
- femina lucentes portat ab urbe faces.
- regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,
- et perit exemplo postmodo quisque suo.
- defluit incerto lapidosus murmure rivus:
- saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.
- Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis;
- illa Numae coniunx consiliumque fuit.
- principio nimium promptos ad bella Quirites
- molliri placuit iure deumque metu;
- inde datae leges, ne firmior omnia posset,
- coeptaque sunt pure tradita sacra coli.
- exuitur feritas, armisque potentius aequum est,
- et cum cive pudet conseruisse manus;
- atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara
- vinaque dat tepidis farraque salsa focis.