Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- tela viris animique cadunt, gladiisque remotis
- dant soceri generis accipiuntque manus,
- laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
- fert avus: hic scuti dulcior usus erat.
- inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas
- Oebaliae matres non leve munus habent,
- aut quia committi strictis mucronibus ausae
- finierant lacrimis Martia bella suis;
- vel quod erat de me feliciter Ilia mater,
- rite colunt matres sacra diemque meum.
- quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit,
- et pereunt lapsae sole tepente nives,
- arboribus redeunt detonsae frigore frondes,
- uvidaque in tenero palmite gemma tumet,
- quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras,
- fertilis occultas invenit herba vias?
- nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,
- nunc avis in ramo tecta laremque parat:
- tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,
- quarum militiam votaque partus habet.