Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- hic anni modus est: in lustrum accedere debet,
- quae consummatur partibus, una dies. [*](1. D. K. MAR. NP)
- ‘Si licet occultos monitus audire deorum
- vatibus, ut certe fama licere putat,
- cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
- dic mihi, matronae cur tua festa colant.’
- sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors,
- sed tamen in dextra missilis hasta fuit:
- ‘nunc primum studiis pacis, deus utilis armis,
- advocor et gressus in nova castra fero,
- nec piget incepti; iuvat hac quoque parte morari,
- hoc solam ne se posse Minerva putet,
- disce, Latinorum vates operose dierum,
- quod petis, et memori pectore dicta nota.
- parva fuit, si prima velis elementa referre,
- Roma, sed in parva spes tamen huius erat.
- moenia iam stabant, populis angusta futuris,
- credita sed turbae tunc nimis ampla suae.
- quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati,
- aspice de canna straminibusque domum.