Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nec mihi parva fides, annos hinc isse priores,
  2. Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
  3. hinc etiam veteres miti memorantur honores
  4. ad spatium belli, perfide Poene, tui.
  5. denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
  6. incipit, a numero nomina quisquis habet,
  7. primus oliviferis Romam deductus ab arvis
  8. Pompilius menses sensit abesse duos,
  9. sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
  10. nos putat, Egeria sive monente sua.
  11. sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec
  12. Caesaris in multis haec quoque cura fuit.
  13. non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
  14. credidit officiis esse minora suis,
  15. promissumque sibi voluit praenoscere caelum
  16. nec deus ignotas hospes inire domos,
  17. ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
  18. traditur exactis disposuisse notis.
  19. is decies senos tercentum et quinque diebus
  20. iunxit et e pleno tempora quinta die.