Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. in stipula placidi capiebat munera somni,
  2. et tamen ex illo venit in astra toro.
  3. iamque loco maius nomen Romanus habebat,
  4. nec coniunx illi nec socer ullus erat.
  5. spernebant generos inopes vicinia dives,
  6. et male credebar sanguinis auctor ego.
  7. in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat
  8. iugeraque inculti pauca tenere soli.
  9. cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque,
  10. atque aliquam, de qua procreet, anguis habet;
  11. extremis dantur connubia gentibus: at quae
  12. Romano vellet nubere, nulla fuit.
  13. indolui ‘patriamque dedi tibi, Romule, mentem:
  14. tolle preces,’ dixi quod petis arma dabunt.
  15. festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet
  16. illo facta die, dum sua sacra canes.
  17. intumuere Cures et quos dolor attigit idem:
  18. tum primum generis intulit arma socer,
  19. iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
  20. tractaque erant longa bella propinqua mora: