Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. seu quod adusque decem numero crescente venitur,
  2. principium spatiis sumitur inde novis,
  3. inde patres centum denos secrevit in orbes
  4. Romulus, hastatos instituitque decem;
  5. et totidem princeps, totidem pilanus habebat
  6. corpora, legitimo quique merebat equo.
  7. quin etiam partes totidem Titiensibus ille,
  8. quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit,
  9. adsuetos igitur numeros servavit in anno.
  10. hoc luget spatio femina maesta virum.
  11. neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae
  12. Martis, ad haec animum signa referre potes,
  13. laurea, flaminibus quae toto perstitit anno,
  14. tollitur, et frondes sunt in honore novae,
  15. ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
  16. ante tuas fit idem, curia prisca, fores.
  17. Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
  18. cedit ab Iliacis laurea cana focis,
  19. adde, quod arcana fieri novus ignis in aede
  20. dicitur, et vires flamma refecta capit.