Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit,
  2. adsuetos igitur numeros servavit in anno.
  3. hoc luget spatio femina maesta virum.
  4. neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae
  5. Martis, ad haec animum signa referre potes,
  6. laurea, flaminibus quae toto perstitit anno,
  7. tollitur, et frondes sunt in honore novae,
  8. ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
  9. ante tuas fit idem, curia prisca, fores.
  10. Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
  11. cedit ab Iliacis laurea cana focis,
  12. adde, quod arcana fieri novus ignis in aede
  13. dicitur, et vires flamma refecta capit.
  14. nec mihi parva fides, annos hinc isse priores,
  15. Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
  16. hinc etiam veteres miti memorantur honores
  17. ad spatium belli, perfide Poene, tui.
  18. denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
  19. incipit, a numero nomina quisquis habet,
  20. primus oliviferis Romam deductus ab arvis