Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. sidera; constabat sed tamen esse deos.
  2. non illi caelo labentia signa tenebant,
  3. sed sua, quae magnum perdere crimen erat.
  4. illa quidem foeno; sed erat reverentia foeno,
  5. quantam nunc aquilas cernis habere tuas.
  6. pertica suspensos portabat longa maniplos,
  7. unde maniplaris nomina miles habet,
  8. ergo animi indociles et adhuc ratione carentes
  9. mensibus egerunt lustra minora decem.
  10. annus erat, decimum cum luna receperat orbem:
  11. hic numerus magno tunc in honore fuit;
  12. seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,
  13. seu quia bis quinto femina mense parit,
  14. seu quod adusque decem numero crescente venitur,
  15. principium spatiis sumitur inde novis,
  16. inde patres centum denos secrevit in orbes
  17. Romulus, hastatos instituitque decem;
  18. et totidem princeps, totidem pilanus habebat
  19. corpora, legitimo quique merebat equo.
  20. quin etiam partes totidem Titiensibus ille,