Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Pompilius menses sensit abesse duos,
  2. sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
  3. nos putat, Egeria sive monente sua.
  4. sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec
  5. Caesaris in multis haec quoque cura fuit.
  6. non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
  7. credidit officiis esse minora suis,
  8. promissumque sibi voluit praenoscere caelum
  9. nec deus ignotas hospes inire domos,
  10. ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
  11. traditur exactis disposuisse notis.
  12. is decies senos tercentum et quinque diebus
  13. iunxit et e pleno tempora quinta die.
  14. hic anni modus est: in lustrum accedere debet,
  15. quae consummatur partibus, una dies.
  16. [*](1. D. K. MAR. NP)
  17. ‘Si licet occultos monitus audire deorum
  18. vatibus, ut certe fama licere putat,
  19. cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
  20. dic mihi, matronae cur tua festa colant.’
  21. sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors,