Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteas
  2. senserat, aut geminos esse sub axe polos?
  3. esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur
  4. Sidoniis, Helicen Graia carina notet?
  5. signaque quae longo frater percenseat anno,
  6. ire per haec uno mense sororis equos?
  7. libera currebant et inobservata per annum
  8. sidera; constabat sed tamen esse deos.
  9. non illi caelo labentia signa tenebant,
  10. sed sua, quae magnum perdere crimen erat.
  11. illa quidem foeno; sed erat reverentia foeno,
  12. quantam nunc aquilas cernis habere tuas.
  13. pertica suspensos portabat longa maniplos,
  14. unde maniplaris nomina miles habet,
  15. ergo animi indociles et adhuc ratione carentes
  16. mensibus egerunt lustra minora decem.
  17. annus erat, decimum cum luna receperat orbem:
  18. hic numerus magno tunc in honore fuit;
  19. seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,
  20. seu quia bis quinto femina mense parit,