Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Mars Latio venerandus erat, quia praesidet
  2. armis: arma ferae genti remque decusque dabant,
  3. quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
  4. mensis in his etiam nomine Martis erit.
  5. tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,
  6. sextus apud populos, Hernica terra, tuos.
  7. inter Aricinos Albanaque tempora constat
  8. factaque Telegoni moenia celsa manu.
  9. quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,
  10. a tribus hunc primum turba Curensis habet;
  11. et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis
  12. convenit: huic genti quartus utrique deus.
  13. Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem,
  14. sanguinis auctori tempora prima dedit,
  15. nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
  16. ille minor geminis mensibus annus erat.
  17. nondum tradiderat victas victoribus artes
  18. Graecia, facundum sed male forte genus,
  19. qui bene pugnabat, Romanam noverat artem:
  20. mittere qui poterat pila, disertus erat.