Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant,
  2. et iacit in medio talia verba choro:
  3. ‘invidet ipsa sibi vitatque, quod expedit illi,
  4. vestra soror summo concubuisse deo.
  5. consulite ambobus; nam quae mea magna voluptas,
  6. utilitas vestrae magna sororis erit.
  7. vos illi in prima fugienti obsistite ripa,
  8. ne sua fluminea corpora mergat aqua.’
  9. dixerat: adnuerant nymphae Tiberinides omnes,
  10. quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.
  11. forte fuit nais, Lara nomine, prima sed illi
  12. dicta bis antiquum syllaba nomen erat,
  13. ex vitio positum, saepe illi dixerat Almo
  14. nata, tene linguam, nec tamen illa tenet,
  15. quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis,
  16. effuge ait ripas; dicta refertque Iovis.
  17. illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas
  18. naida Iuturnam vir tuus inquit amat.
  19. Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste,
  20. eripit huic linguam Mercuriumque vocat: