Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;
- ultima placandis manibus illa dies.
- ecce anus in mediis residens annosa puellis
- sacra facit Tacitae (nec tamen ipsa tacet),
- et digitis tria tura tribus sub limine ponit,
- qua brevis occultum mus sibi fecit iter;
- tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo
- et septem nigras versat in ore fabas,
- quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena,
- obsutum maenae torret in igne caput;
- vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est,
- aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit.
- hostiles linguas inimicaque vinximus ora
- dicit discedens ebriaque exit anus.
- protinus a nobis, quae sit dea Muta, requires:
- disce, per antiquos quae mihi nota senes.
- Iuppiter immodico Iuturnae victus amore
- multa tulit tanto non patienda deo:
- illa modo in silvis inter coryleta latebat,
- nunc in cognatas desiliebat aquas,