Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ipse ego vos habui faciles in amore ministros,
  2. cum lusit numeris prima iuventa suis.
  3. idem sacra cano signataque tempora fastis:
  4. ecquis ad haec illinc crederet esse viam?
  5. haec mea militia est: ferimus quae possumus arma,
  6. dextraque non omni munere nostra vacat,
  7. si mihi non valido torquentur pila lacerto,
  8. nec bellatoris terga premuntur equi,
  9. nec galea tegimur nec acuto cingimur ense,
  10. (his habilis telis quilibet esse potest),
  11. at tua prosequimur studioso pectore, Caesar,
  12. nomina, per titulos ingredimurque tuos.
  13. ergo ades et placido paulum mea munera voltu
  14. respice, pacando si quid ab hoste vacas.
  15. februa Romani dixere piamina patres:
  16. nunc quoque dant verbo plurima signa fidem,
  17. pontifices ab rege petunt et flamine lanas,
  18. quis veterum lingua februa nomen erat,
  19. quaeque capit lictor domibus purgamina versis
  20. torrida cum mica farra, vocantur idem;