Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura
- casta sacerdotum tempora fronde tegit,
- ipse ego flammicam poscentem februa vidi;
- februa poscenti pinea virga data est.
- denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur,
- hoc apud intonsos nomen habebat avos.
- mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci
- omne solum lustrant idque piamen habent,
- aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris,
- tunc cum ferales praeteriere dies.
- omne nefas omnemque mali purgamina causam
- credebant nostri tollere posse senes.
- Graecia principium moris dedit: illa nocentis
- impia lustratos ponere facta putat.
- Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci
- caede per Haemonias solvit Acasfus aquas:
- vectam frenatis per inane draconibus Aegeus
- credulus iumenta Phasida fovit ope:
- Amphiareiades Naupactoo Acheloo
- solve nefas dixit, solvit et ille nefas.