Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram.
  2. haec erit a mensis fine secunda dies.
  3. frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
  4. Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
  5. dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:
  6. tu ducibus bello gloria maior eris.
  7. sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma,
  8. canteturque fera nil nisi pompa tuba.
  9. horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:
  10. si qua parum Romam terra timebat, amet.
  11. tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis,
  12. albaque percussa victima fronte cadat,
  13. utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet
  14. ad pia propensos vota rogate deos.
  15. sed iam prima mei pars est exacta laboris,
  16. cumque suo finem mense libellus habet.
  1. Ianus habet finem, cum carmine crescit et annus:
  2. alter ut hic mensis, sic liber alter eat.
  3. nunc primum velis, elegi, maioribus itis:
  4. exiguum, memini, nuper eratis opus.