Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. is iubet auferri parvos et in amne necari:
  2. quid facis? ex istis Romulus alter erit.
  3. iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,
  4. flent tamen et geminos in loca iussa ferunt.
  5. Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
  6. reddidit, hibernis forte tumebat aquis:
  7. hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
  8. quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
  9. huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt
  10. longius), ex illis unus et alter ait:
  11. ‘at quam sunt similes! at quam formosus uterque!
  12. plus tamen ex illis iste vigoris habet,
  13. si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,
  14. nescio quem in vobis suspicor esse deum—
  15. at si quis vestrae deus esset originis auctor,
  16. in tam praecipiti tempore
  17. ferret opem; ferret opem certe, si non ope mater egeret,
  18. quae facta est uno mater et orba die.
  19. nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
  20. corpora!’ desierat deposuitque sinu.