Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,
  2. iuveruntque deos indicis exta sui.
  3. ergo saepe suo coniunx abducta marito
  4. uritur Idaliis alba columba focis;
  5. nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
  6. det iecur in lances, Inachi lauta, tuas;
  7. nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,
  8. quod tepidum vigili provocet ore diem.
  9. Interea Delphin clarum super aequora sidus
  10. tollitur et patriis exerit ora vadis.
  11. [*](10. B EN)
  12. Postera lux hiemem medio discrimine signat,
  13. aequaque praeteritae, quae superabit, erit.
  14. [*](11. C CAR NP12. DC)
  15. Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto
  16. Arcadiae sacrum pontificale deae,
  17. te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
  18. hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
  19. unde petam causas horum moremque sacrorum?
  20. diriget in medio quis mea vela freto?
  21. ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
  22. propositoque fave, ne tuus erret honor,